519. Columba et Lupus Lupus vidit columbam silvestrem ramusculos colligere et ait illi, “Tota die te video ad ligna circuire et ramos congregare, sed numquam te vidi bonam domum habere vel bonum ignem facere.” Cui columba respondit, “Semper, ex quo vicini fuimus, te vidi oves trahere et congregare, sed numquam vidi te melius inde vestitum vel maiorem habere familiam.”