518. Columba et Villicus Villicus, cum cibum columbae poneret, “Certe,” inquit, “doleo quod ista grana tibi afferre cogor. Quanto iustius bovi apponerentur, cuius irrigata sunt sudore multo! Faeno tamen vili contentus, ille vitam sustinet, sed aegre id fero te otiosam desidemque tam bonis vitae subsidiis gaudere.” Columba retulit, “Talibus granis me refici doles, at sedulus tu illa pessima delegistis ex toto acervo, reservans tibi quaecumque bona sunt. Iudicas his bovem operarium longe digniorem fuisse, sed natura eius tales cibos non petit. Me denique otiosam ac desidem vocas, ingrate! Potes oblivisci te nostris fetibus perfrui? Mihine pullos educo, an tibi, qui hos mihi saepe abripis et voras, cum lanuginem teneram vix induerunt? Desine ergo curam tuam tam levem queri, unde pretium tibi redit fenore tanto.”