517. Columba et Mustela Cum mustela catulos suos quotidie transferret, hanc columba interrogavit quid toties locum mutare tamque sollicitam esse cogeret. Illa respondit, “Cum te pullos tuos educare usque in eodem loco viderem et hos tibi usque subripi, ista tua securitas me anxiam fecit.