516. Columba et Pica Columba, interrogata a pica quid eam induceret ut in eodem semper loco nidificaret, cum eius pulli inde sibi semper surriperentur. “Simplicitas,” respondit. Haec indicat fabula facile esse viros probos saepe decipi.