515. Columba et Cornix Columba domestica, singulis mensibus pullos aut ova excludens, de fecunditate sua insolenter gloriabatur, audiente ac vidente de proximo cornicula. Quae non inscite ad eam “Desine, soror,” ait, “gloriari; quanto enim fecundior es, tanto mihi videris infortunatior, aliis pariens, non tibi.”