513. Columba et Lutum Columba candida delata impetu in lutum et inquinata fuit. Cum irrideretur a luto et hoc contemnens et se consolans, emendabile ait damnum factum, et esse munditiem suam, foeditatem luti propriam. Atque deinde ad undam puram accedens, contractas maculas eluit. Innocenti maledictis aspergi quidem potest, sed veritas illi pristinum nitorem facile restituit.