512. Columba et Hydria Picta Columba, siti compulsa, aquam ut inveniret, huc illuc ambulaverat. Conspecta deinde picta in pariete hydria, vas aqua plenum se invenisse credens, celeri impetu petiit potum. Sed semianimis illisa parieti concidit humi. Morti ergo vicina, sic secum locuta est, “Infelix ego et misera, quae, aquae nimis appetens, non cogitaram vitae periculum.”