510. Cuculus, Luscinia, et Asinus Orta contentione lusciniam inter et cuculum, uter suavius caneret, delectus est pro iudice asinus, et ipse vocis cantandi peritia, suo iudicio, non ignobilis. Iubente asino, prior cantat luscinia modulaturque carmen tanta dulcedine et varietate distinctum ut nil esse posse suavius diceres. Eodem iubente, vicissim cantat cuculus antiquam suam ridiculamque cantilenam. Quo cantante, arrigit ambas aures asinus et delectatus suavitate cantus cuculi, ut qui ad suum cantum propius referret; pronuntiat victorem cuculum, victam lusciniam. Non mirum si quotidie ad aram iustitiae naufragetur innocentia, ubi asinus fiat iudex.