508. Cuculus et Cantus Eius Ad sturnum, qui ex urbe aufugerat, volavit cuculus; scire enim volebat quid homines de cantu suo iudicarent. “Quomodo,” interrogavit, “homines de luscinia loquuntur?” Ille respondet, “Lusciniae cantum maximopere laudant.” “Quomodo de alauda?” “Multi quidem huius cantum laudant.” “Quomodo de coturnice?” “Nonnulli etiam coturnicis cantu delectantur.” “Quid vero de me iudicant?” “Hoc,” inquit sturnus, “dicere tibi non possum; nusquam enim tui fit mentio.” Id non exspectaverat cuculus. “Si ita est,” inquit iratus, “in posterum semper de me ipse loquar.”