507. Carduelis et Puer Carduelis avis, interrogata a puero, a quo in deliciis habita et suavibus et largis cibis nutrita fuerat, cur cavea egressa regredi nollet. “Ut meo,” inquit, “me arbitratu, non tuo, pascere possim.”