505. Galerita Laqueo Capta Galerita, cum laqueo capta esset, “Heu me miseram,” plorans aiebat, “atque infelicissimam volucrem! Aurum nemini, nec argentum, nec quidquam aliud pretiosum surripui, atqui parvum tritici granum mortis mihi causa fuit.”