504. Cassita et Auceps Auceps laqueos disponebat et struebat insidias avibus, cuius opera contemplans cassita, quid rei gereretur admirans, accessit propius, et sciscitatur de homine quid struat. Respondit ille se urbem condere. Atque omnibus perfectis, occultat se intra ramos arborum. Cassita ad novam urbem aspiciendam celeriter advolat et, laqueo implicita, capitur. Cumque accurrisset auceps, tristis haec illi, “Si tales urbes condis,” inquit, “non facile multos incolas reperies.”