503. Alaudae et Bubo Alaudae bubonem sibi regem praefecerunt, ut eas ab importunis avibus defenderet, eo quod fortis et proceri corporis esse videretur. Cum autem quadam die volarent, capta est alauda illa quae in extremo exercitus alias sequebatur et delata est querimonia ad regem, qui respondit, “Quare in extremo et periculoso loco ibat?” Postmodum capta est alia quae in prima parte volabat, et respondit bubo, “Quare in prima parte se posuit?” Tandem, capta quadam alauda, quae in medio volabat, respondit bubo, “Quare inquietatis me? Quid vultis ut faciam vobis? Semper consuetudo fuit ut a nisis caperentur alaudae.”