502. Alauda, Pulli, et Agri Dominus Alauda positos in segete pullos monet ut, dum ipsa abest, diligenter attendant praetereuntium sermones de messe. Redit a pastu mater. Pulli anxii narrant dominum agri operam illam mandasse vicinis. Respondet nihil esse periculi. Item, alio die, trepidi aiunt rogatos ad metendum esse amicos. Iubet iterum illa ut sint securi. Tertio, ut audivit ipsum dominum cum filio statuisse postremo mane cum falce messem intrare, “Iam,” inquit, “est tempus ut fugiamus. Dominum enim agri timeo, quia probe scio quod illi res cordi est.”