501. Turdi Domi Remanentes Cum ex maximo turdorum globo qui ad vindemias devolarant exigua sane pars domum forte revertissent, sed hi sagina crassi et obesi, qui domi remanserant hos conspicati, livore tacti, suam pessimam sortem conqueri coepere, quod cum iis simul ad tam beatas dapes non profecti essent. Quibus unus ex iis qui reversi erant ait, “O inscientes atque rerum improvidi! Annon videtis ex quot millibus qui ante, saginae spe et crapulae, exiveramus, ad quam paucitatem nunc redacti sumus, ceteris foedo exitu desideratis, captis, necatis? Quod si miserias, si pericula, si metus et casus graves aestimetis, nae, vobis iam fugerit haec stulta libido eundi pabula externa conquisitum!” Aula paucos beavit, plures perdidit; sed et hos ipsos quoque, quos beavit, perdidit.