499. Turdus Visco Captus Turdus, in retia aucupis incurrens, nec se extricare valens, supra modum suam sortem dolebat, non tam quod sibi moriendum esset, quantum quod suis ipse armis periret; visco enim captus erat, et viscum e turdorum stercore fieri aiunt. Quem enim non taedeat mori, qui suae mortis causa sit?