498. Pica et Columba Pica et columba pavonem convenerant, ut eum salutarent. Dum revertuntur, maledica pica “Quantopere,” inquit, “mihi displicet pavo! Quam insuaves edit sonos! Cur non silet? Cur non occultat pedes deformes?” Cui respondit innocens columba, “Vitia eius non observavi, verum formositatem corporis caudaeque nitorem adeo mirata sum, ut non possim eum satis praedicare.” Boni bona, mali mala exquirunt; illi ut laudare, hi ut carpere possint.