497. Pica et Cuculus Pica inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem esse suspicata est. Quare concitata fugiebat. Quod nonnullae aliae aves, quae prope aderant, intuitae, picam irridebant, quod pro accipitre cuculum fugeret. Quibus illa, “Malo,” inquit, “a vobis irrideri quam ab amicis fleri.”