496. Pica Loquax et Aquila Pica aquilam rogabat ut se inter suos familiares et domesticos acciperet, quando id mereretur cum corporis pulchritudine, tum ad mandata peragenda linguae volubilitate. Cui aquila “Hoc facerem,” respondit, “ni vererer ne, quae intra tegulam fiunt, tua loquacitate cuncta efferres.”