495. Pica et Cauda Eius Pica levis, quotiens alis pressis consederat, caudam suam gesticulando flectebat. Credens se morem turpem cum patria linquere, illa transiit non modicum fretum, sed frustra. Nam mox cum consedit in ripa ulteriore, caudam suam vibravit more priore. “Mores,” inquit, “mutare putabam cum patria, sed mihi nunc vitium idem trans mare restat.” Sic ille qui mores componere putat, loca mutans, non animum, fretum transfretat incassum.