494. Passer, Lepus, et Aquila Passer leporem, oppressum ab aquila et miserabiliter eiulantem, obiurgabat. “Ubi,” inquit, “est tua pernicitas? Quid ita cessarunt pedes?” Dum garrit, ipsum accipiter inopinantem rapit questuque vano clamitantem interficit. Lepus semianimus in morte solacium habuit. “Tu,” inquit, “qui modo securus nostra irridebas mala, simili querela mortem deploras tuam.” Noli misero insultare.