493. Passer et Scarabaei Magnus timor aves incesserat, ne scarabaei arcu pilari eas occiderent, a quibus magnam pilarum vim in sterquilinio summo labore fabricatam audierant. Tunc passer “Nolite,” inquit, “expavescere. Quomodo enim pilas in nos per aera volantes iacere potuerunt, cum eas per terram magno molimine vix trahant?”