491. Passer et Statua Quaedam statua, hominis habens imaginem, stabat in campo, cum arcu extento ad destruendum volucres. Volucres vero magni et parvi, videntes illam imaginem, statim confugiebant et non erant ausi in illo campo pascua sua quaerere. Tunc passer animosus, hanc videns, appropinquavit ei, et illa imago non movit se; et propius usque ad pedes eius venit, et non movit se; et ascendit super caput eius, et non movit se; et volavit super arcum et sagittam suam, et nihil ei fecit. Deinde volavit super nasum suum et merdavit inde os eius, et alii volucres similiter fecerunt.