490. Passer in Myrto Degens Passerculus quidam degebat in myrto; captusque amoenitate arboris, numquam inde recedebat. Auceps vero, qui illi fuerat insidiatus, correptum volebat interficere. Passerculus autem, neci proximus, ita locutus fertur, “Heu misero mihi, cui ciborum dulcedo attulit necem.”