489. Hirundo et Iuvenis Temulentus et dissolutus quidem iuvenis, qui patrimonium integrum decoxerat, ipsa etiam vestimenta solebat pro pecuniis venum dare. Ad hoc, ex augurio circumvolantis hirundinis coniiciens iam aestatem appropinquasse, illico vestitus exuit et seminudus in popinas delituit. Sed, cum brumae reliquiae redeuntes maiori frigore saeviebant et hirundinem enecassent, iuvenis tandem circumvagabatur et, aviculam mortuam offendens, inquit, “O infelicem augurem et tui et mei infortunii!”