488. Hirundo et Turdus Gloriabatur turdus se amicitiam contraxisse cum hirundine. Cui mater “Stultus es, fili,” inquit, “si credis cum ea posse convivere, cum uterque vestrum diversa soleat appetere loca. Tu enim frigidis, illa tepidis delectatur locis.”