487. Hirundo et Anguis In foro, ubi iudicia fieri solebant, affixerat nidum suum hirundo; huius pullos anguis laesit. Tum illa “O conditionem miseram,” inquit, “cum eo loco, ubi alii ius suum obtinent, mihi potissimum vis et iniuria allata fuit.”