486. Hirundo et Cornix Hirundo ita olim cornicem est allocuta, “Ego virgo sum, ego Atheniensis, atque regina, nec non regis Atheniensium filia.” His expositis, narravit etiam ut a Tereo violata, ac sibi lingua ab eodem excisa fuisset. Quapropter cornix “Heu, quid esset,” exclamavit, “si linguam haberes, cum tam garrula sis postquam tibi dempta fuit?” Ita qui falsa iactanter enarrant, se ipsos tandem falsitatis arguunt.