485. Hirundo et Corvus Hirundinem inter et corvum de formositate certamen erat. Hirundini exprobrat corvus, dicens formam eius non nisi veris tempore conspici, hieme autem non posse resistere frigori. “Meum vero,” corvus addit, “corpus et frigori hieme et calori aestate par est.”