482. Hirundo et Aviculae Hirundo, cum linum coeptum esset seri, suadebat aliis aviculis impedire sementem, dictitans omnibus fieri insidias. Irridebant illae garrulamque vocabant. Surgente lino, rursum monebat evellere sata; irridebant iterum. Maturescente lino, hortabatur populari segetem et, cum ne tunc quidem consulentem audirent, hirundo cum homine foedus init cohabitatque cum eo. Ceteris avibus e lino retia fiunt et laquei. Multi nec ipsi consulere sibi norunt, nec recte consulentem audiunt sed, cum in periculis versantur, tum demum incipiunt suam damnare socordiam.