480. Larus et Milvus Larus, cum piscem degluttisset, disrupto gutture, supra navem semianimis iacebat. Hunc autem cum milvus vidisset, “Digna sane tulisti,” ait, “quod volucris natus cum sis, supra mare vitam traducis.”