479. Alcedo et Nidus Eius Alcedo avis est solitudinis amans semperque in mari degere solet. Hanc, vulgo ferunt, ut venatores effugiat, in maritimis scopulis nidificare. Illa igitur, aliquando paritura, pro more nidum fecit. Cum autem ad cibum quaerendum egressa esset, contigit ut maris undae, magno ventorum impetu excitatae, supra nidum attollerentur, eoque summerso, pulli perirent. Quod ut ipsa reversa vidit, “Heu me miseram,” inquit, “quae, terram vitans utpote insidiis plenam, ad mare confugi quod nunc infidum magis experior.”