477. Grues et Agricola Grues agricolae arva depopulabantur quibus nuper frumentum severat triticeum. Et ille, vacua longum quassata funda, fugabat aves perculsas metu. Quem cum intellexere funda ferientem auras, despexere deinceps ut iam non fugerent, donec non diutius egit quomodo sueverat, sed iactis lapidibus contudit plurimas. Grues autem, agro derelicto, aliae aliis “Fugiamus,” crocitabant, “in Pygmaeorum regionem. Homo iste non amplius nos territare velle videtur, sed incipit iam et facere aliquid.”