475. Grus et Lupus In faucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur conducit gruem, qui illud extrahat. Hoc grus longitudine colli facile effecit. Cum autem mercedem postularet, subridens lupus et dentibus infrendens, “Num tibi,” inquit, “parva merces videtur, quod caput incolume ex lupi faucibus extraxisti?”