470. Ciconia a Rustico Capta Rusticus quidam anseribus et gruibus, quae semper nascentia germina devorabant, laqueos in agro posuerat. Cum vero ciconia etiam una cum illis in pedicas incidisset sibique pes alter diffractus esset, his agricolam, ut liberam dimitteret, orare coepit, “Me quaeso, vir, serva immunemque dimitte, teque mei claudicantis miseratio tangat. Nuper enim huc advolavi, neque grus ego sed ciconia sum, omnium quidem avium pientissima, quippe quae parentibus inservio singulisque eorum necessitatibus prospicio.” Agricola vero, in risum vehementer effusus, “Satis,” inquit, “et ego te novi, mihique ignota non es; scio praeterea, qui tui mores sint. Sed cum illis te cepi, cum illis quoque morieris.”