469. Ciconia et Vulpecula Vulpecula ad cenam invitavit ciconiam, obsoniumque in mensam effundit et, cum liquidum esset, lingua lingebat, quod ciconia frustra rostro tentavit. Abit elusa avis; pudet pigetque iniuriae. Paucis diebus praeterlapsis, invitat ad cenam vulpeculam. Vitreum vas situm erat, obsonii plenum. Quod cum esset arcti gutturis, vulpeculae licuit obsonium videre, gustare non licuit; ciconia enim rostro facile exhausit. Fraudem fraude refellere licet, risus enim risum, iocus iocum, dolus meretur dolum.