468. Upupa ab Aquila Honorata Invitatae fere omnes aves ad aquilae nuptias, indigne ferebant upupam ceteris praeferri, quia corona insignis esset et versicoloribus pennis ornata, cum semper inter stercora et sordes solita esse volutari. Haec fabula stultitiam eorum arguit qui in hominibus honorandis potius vestium nitorem praestantiamque formae quam virtutes moresque soleant attendere.