467. Upupa et Luscinia Upupa pulchra, varietate colorum distincta et eximie cristata, dixit lusciniae, “Tota nocte cantas; super ramos duros saltas. Veni et quiescas in nido meo.” Quae adquievit et in nidum upupae descendit, sed stercora fetentia invenit, quod ibi morari non potui et avolavit dicens, “Magis volo super duros ramos saltare quam in tali fetore quiescere.”