466. Noctua et Quercus Aves ad noctuam convenerunt eamque rogarunt ut ex aedium foraminibus emigraret, adque arbores, sicut et ipsae, harumque ramos nidum conglutinaret, unde clarius canere liceret; quin etiam quercui, tum primum nascenti, cum adolevisset, commode insidere posse atque viridi frui coma. At noctua aves admonuit, ne laeterentur super illius plantae germinatione, quae viscum procreare soleret, unde pernicies avibus oriretur. Illae vero noctuae consilium non approbarunt sed, contra, quercu crescente gavisae sunt et super illam adultam factam sedere atque cecinere. Nato autem visco, cum iam facile ab hominibus caperentur, sero paenitentiam egere noctuamque de consilio sunt admiratae. Ad illam accedunt, at accedunt frustra, accepto malo.