461. Bubo et Aves Aquila in concilio avium dixerat ceterarum avium filios, qui magis formosi essent, in aulicos eligere. Et, cum certatim quaeque suos efferret, bubo “Regina,” inquit, “nostra, meos accipe, qui ceteros pulchritudine superant.” “Qua forma,” inquit aquila, “sunt filii tui?” “Qua ego sum,” bubo respondit. Tunc cunctae aves sunt vehementi cachinno commotae.