460. Vultures Duo et Canes Vultures duo, cadaver depascentes, duo ingentia frusta absciderant, quae unguibus per aera ferre decreverant, cum subito, canibus adventantibus, alter eorum, dimissa sua parte cadaveris, eiulans, statim e canum conspectu procul abiit, alter, praedae intentus, dum partem suam dimittere cunctatur, a canibus captus est. Qui dum se iam moriturum videret, “Heu,” inquit, “me miserum et infelicem, qui parvae voluptatis causa tot vitae voluptates amittam.”