456. Monedula Esuriens et Vulpes Monedula esuriens in ficu dormitabat. In qua grossos nondum maturos cum reperisset, ibi dum maturescerent exspectabat. Sed vulpes, eam illic immorantem conspicata reique causa intellecta, “Amica, falleris,” ait, “spei tantum inhaerens, quae pascere scit quidem, sed non nutrire.”