455. Monedula Liberata Quidam homo monedulam captat; avis pedem filo alligat, et avem filio tradit. Vita inter homines avi non grata est. Tandem illa vinculum rumpit et libertatem recuperat. Tum libera in suum nidum volat. Eheu! Vinculum ramis haeret, nec avis nodum solvere valet. Inde sub mortem ita suum fatum luget, “Me miseram! Libertas me necavit; ex servitute in mortem volavi.”