454. Monedula et Pavo Cum haberent comitia volucres regi creando, petiit regnum pavo, quod se ob formam eximiam illo dignum prae cunctis esse diceret. Qui cum omnium suffragia laturus videretur, “Hic tamen rex,” inquit monedula, “si forte sit factus, et aquilam hostem habuerimus, quidnam opis auxiliive poterit afferre?” In principibus legendis non speciem modo, sed etiam virtutem et sapientiam spectari oportet.