452. Graculus et Columbae Graculus, columbas bene nutritas in columbario quodam intuitus, ad eas dealbatum se contulit ut ipse quoque eiusdem cibi particeps esse posset. Ac illae quidem, donec ipse conticuit, columbam esse ratae, apud se recipere non recusarunt. Sed cum demum vocem, sui oblitus, emisisset ac proinde quis esset nosceretur, columbae eum inter verbera expulerunt. Tum ipse, spe earum cibi obtinendi frustratus, ad graculos rediit. Sed et illi, ob mutatum colorem eum minime agnoscentes, suo e consortio abegerunt atque ita contigit ut, duorum appetens, neutro potiretur.