450. Graculus et Pavones Graculus aliquando pennis quae pavoni exciderant se ornaverat. Contemnit nunc suos seque immiscet pavonum gregi. Hi autem impudenti avi pennas rostris eripiunt et fugant. Tum graculus tristis ad suum genus revertitur. Sed ab hoc quoque repellitur, atque unus ex iis quos prius contempserat dixit, “Si contentus fuisses sedibus nostris, illam contumeliam expertus non esses.”