449. Graculus et Noctua Pulchritudinis erat inter aves certamen et ad Iovem, ut disceptaretur haec controversia, omnes iverunt. Mercurio itaque diem praefiniente, fluviosque et lacus omnes petiere, deformibusque pennis abiectis, elegantiores nitidabant. At cum a Natura decoris nihil haberet graculus, quae reliquis exciderant inde se illis exornavit. Sola tamen noctua, cum nosset id quod suum erat, a graculo auferebat ac ut reliquae idem facerent persuasit. His autem ab omnibus ita exutus graculus, nudus omnino venit ad iudicium Iovis.