448. Graculus et Avarus Graculus furax nummos aliquot viro avaro surripuit et loco abdito reposuit. Sed mox avarus, cum furtum cognitum haberet et furem comprehensum plectere vellet, “Mala bestia,” inquit, “quis nam furor te nummos meos mihi abripere adegit? Quid tibi prodesse possunt? An hos edules putas?” “Scio non edules esse,” graculus respondet; “deceptus tamen exemplo tuo, credidi eos prodesse posse tam mihi quam tibi.”