447. Cornix et Urna Sitibunda cornix reperit urnam aqua plenam, sed erat urna profundior quam ut exhauri a cornice possit. Conatur igitur vano molimine aquam effundere, sed non valet. Lectos igitur ex arena lapillulos iniectat. Hoc modo aqua levatur et cornix bibit. Necessitas est ingenii mater.