446. Cornicula et Speculum Auceps callidus in mediis ipsis retibus speculum palo affixum collocaverat. Cornicula sagax dolum perfidum sensit et aves ceteras monuit ne accederent. At illae sensim vitri coruscantis fulgore se pertrahi permisere, aliae post alias. Quas auceps, ex insidiis clanculum servans, simul atque videt agmine magno congregatas et garrientes et colludentes, retia repente contrahit et omnes capit. Quo magis illecebra blanda sese obiicit, hoc magis timendum ne dolus aliquis subsit.